- VARGONTEJUS
- VARGONTEJUSpraenomine Quintus, Annales Ennii, in corona circumstantium, more Graecorum Rhapsodorum in Homericis versibus recitandis, Romae pronuntiâsse legitur, apud Sueton. de Gramm. c. 2. cuiusmodi munus qui obirent, Ennianistas appellatos esse, refert A. Gellius, l. 18. c. 5. Coeterum gens Romana satis nota. Vargunteia, ex qua hic fuit rtus, aut adoptione in eam insertus, Casaubon. ad Suetonii locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.